- VESTIS
- VESTISprimi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v. 23. lapsusque turpitudinem, quantum pote, absconderet; Haec prima hominis pars veste tecta est. Verum, cum is de pudore solum obvelando esset sollicitus, benignissimus Conditor, irritatus quamvis tam gravi offensâ, saluti eius consulturus, et pectus quoque, quo minus aeris pateret iniuriis, muniturus, ipse; ipse Iehova Deus Adamo et uxori eius tunicas fecit pelliceas, quibus vestivit eos, c. tit. v. 21. Quô factum, ut vestes istiusmodi, e caesorum animalium pellibus confectae, antiquissimis mortalium, post Adamum iam memoratum, fuerint in usu: uti de Indorum Philosophis, Scythiae populis, Persis: imo etiam priscis Romanae Curiae Senatoribus, legimus apud Platonem, in Protagora, Ciceronem, l. 1. Tuscul. Strabonem, l. 15. Herodotum, l. 1. Propertium, l. 4. El. 1. Alios Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 31. et supra in voce Pellis. Inde vellus, a quo Vestis quidam arcessunt nomen, et lana adhibita; post eam linum; commoditatis causâ: coepêreque hieme lanea, aestate linea indui, Artemidorus, l. 2. c. 3. etiam cum duarum vestium usus, de quo mox, increbuisset, exterior ex lana, interior ex lino fuit. Donec crescente luxu, purpura scricumque successit, imo aurum Vestibus intexi variaeque Phrygiioperis picturae illis illudere ausae sunt. Mansit tamen prisci aevi simplicitas satis diu, et, et sicut pectore pudendisque velatis, caput et pedes intectos plurimae Gentes per bene longum servavêre tempus, ut dictum supra, ubi de Nuditate; item voce Phaenomerides; ita una Vestis ad omnes usus per multa saecula suffecit. Postea altera accessit coepitque adhiberi vestis una exterior, Hebraeis Mehil, ἱμάτιον, Latinis Toga: altera interior, Hebr. Gap desc: Hebrew et ex Hebraeo Graecis χιτὼν, Latinis Tunica: diutissimeque sic vixêre mortales, ut in communi usu maiorem omnem Vestem, praeter has duas, ignorarent; aut certe non communiter susrparent. Dico maiorem, quia linteamma quaedam aut pannos a variis Gentibus esse adhibitos tegendis partibus, quas pudor iubet tegi, non negaverim. Cuiusmodi fuêre apud Hebraeos linela feminalia, quae, usque ad genua et poplites venientia, celabant verenda: superioreautem parte sub umbilico arcte adstringebantur, Gap desc: Hebrew ipsis dicta, Graecis Interpretibus πριοκελῆ, h. e. feminalia, ut observat Hieronym. Epist. ad Fabiolam. Demum tertia adiecta est Vestis, sed quâ perdiu frugi homines parce usi. Varro, Cat. sive de liberis educandis, Mihi puero modica una fuit tunica et Toga; sine fasciis calceamenta, equus sine ephippio, balneum non quottidianum. Quin fuêre politoribus iam saeculis, qui, priorum hominum institurô viventes, unicâ veste, saltem per aestatem; quidam et per hiemen, essent contenti. Hinc de Agesilao Plut. in Apophthegm. Laconum, ipsum σφοδροῦ χειμῶνος ὄντος. quando erat byems intensa, solitum fuisse ἀχίτωνα h. e. sine tunica, in publicum prodire, tradit. Similiter apud Romanos Candidati, in Comitio, sine tunica prensabant, in Toga candida: quo vulnera militae accepra Populo ostentare possent, ut docet Plut. c. Rom. 49. Nec aliter Lycurgus orator Athenis causas egit, aut Cato Romae pro tribunaliiudicavit, ut idem magnus Scriptor in Vitis eorum refert. Ubi vero inter Homines plus voluptati tributum, prior virtus mascula decrevit et corpora facta sunt alsiosa magis; alii tunicas plures gestârunt; alii easdem duplicârunt: quidam et in exteriore ucste idem fecerunt. Galenus namque de usu part. l. 4. subobscure significat, suô tempore Tunicas ficeri consuevisse συνθέτους, e pluribus pannis compositas et παχείας, crassas. Sed et plures simul gestare mos fuit: Quare nomina tum inventa, quibus Tunicam distinguerent ἐχέσαρκον carni proximam (quae et ὁ ενδοτάτω χιτὼν Graecis, alicubi ctiam Γ῾πόβασις) ab illa quae inter hanc et Togam assumebatur. Varro, de Vita Pop. Rom. Posteaquam binas Tunicas habere coeperunt, instituerunt vocare Subuculam et Indusium, de quibus vocibus vide supra. neque hoc apud Romanos solum, sed et alios, usu venit. Eustathius enim, Il. ss. duo genera χιτώνων seu Tunicarum memorans, unum illorum e lino fieri solitum corpori adhaesisse; alterum, ἐξ οὔλων ἐριων, e mollibus lanis, compositum, intimae vesti superindui consuevisse, scribit. Eundem cultum Populis quibusdam Assyriae Strabo attribuit, l. 16. Χιτών λινοῦς ποδήρης, ἐπενδύτης ἐρεοῦς ἱμάτιον λευκον, Tunica linea talaris, nostae camisiae respondens, Tunica altera exterior lanea, et Pallium album. Apud Hebraeos vero tunicae interioris mentio rarior: quo minus probaile nonnullis DOMINUM nostrum, cuius vita universa simplicitatis et λιτότητος exemplum exstitit, illâ usum fuisse. In Euangeliis certe nusquam illius comparet mentio: etsi habuit fortasle, sub Tunica inconsutili, linteamina quaedam, qualia feminalia ex Hieronymo supra descripta fuêre. Adeoque rem ex antiquis moribus aestimanti videtur Dominus noster vestes gestâsse, non, ut quidam olim putârunt, quinque; ac ne tres quidem; ut Euthymio placebat: sed duas tantum, Pallium sive Mehil et Tunicani inconsutilem, quam opus fuisse manuum gloriosae Virginis, antiquâ traditione, proditum est. Nec obstat, quod e lana fuerit: illustrissimas enim puellas matronasque olim lanificio manus commodâsse, ex Suetonio discimus, ubi de filia et nepte Augusti, l. 2. c. 64. quod instirutum mansisse videtur usque ad Chrysostomi tempora, qui saeculô suô, quod propter mulierum mollitiem illud a feminis transiret ad mares, convitium dixit, Homil. 34. Epist. prior. ad Corinth. Vide Isaâc. Casaubon. Exercitat. 16. §. 84. et plura de Vestibus, apud Phil. Rubenium, Octav. Ferrarium, Alios, qui de Re Vestiaria ex professo egerunt, ut et infra, ubi varia Vestium genera paucis subnectemus. Non possum tamen non paulo prolixius Vestitus Hebraici, tum profani tum sacri, meminisse. Cum enim gentem istam continuô velut Legis seprô, ita Deus inclusisset, ut nihil publicae privataeque rei, nisi ipsô Arbitrô, agere posset; in Vestitu quoque, quaedam ei cavenda, quaedam observanda fuêre. Et quidem lanae linique fila variô textu miscere, ac inter se confundere prohibiti, simplici munditie contenti esse tenebantur, Levit. c. 19. v. 19. Marem feminae, ac mulierem virili cultu (quod in quibusdam Gentilium sacris fiebat) conspici erat nefas, Deuteron. c. 22. v. 5. Idoloatrarum quoque in morem verticem attondere, aut genasturpare; porro ob luctus saevitiam corpus incidere, graviter verabantur, Levit. c. 19. v. 27. et 28. Contra Leges acceperunt, de vestimentorum fimbriis, quas Gap desc: Hebrew appellant, deque Philacteriis, Gap desc: Hebrew, et Gap desc: Hebrew dictis. Iussi namque sunt Iudaei Lege Numer. c. 15. v. 38 40. et Deuteron. c. 22. v. 12. extremis oris Vestium filorum, coloris hyacinthini silvam seu peniculamenta quaedam, qualia e tela dependere videmus, attexere; ut mnemosynô istô de praeceptorum Dei observantia admonerentur. Talia et SERVATOREM gestâsse colligitur ex Lucae c. 8. v. 44. Pharisari vero cum ambitiose nimis ista venditarent ac Religionis fere arcem in illa cultus divini lacinia ac particula constituentes, fimbrias palliorum suorum producerent, ac phylacteria sua ampliarent, non leviter a Domino reprehendunter, Matthaei c. 23. v. 5.Addebant praeterea hisce filamentis capsulas quasdam, ex corio confectas, Legisque quibusdam titulis in scriptas, quas precaturi fronti vel brachiis praecingebant, et Gap desc: Hebrew appellabant: quas quia aedium quoque postibus Magicô propemodum ritu, tamquam precamina et amuleta, averruncandis malis Spiritibus, affigebant, Phylacteria dixêre; ritus occasione depromptâ ex Deuteron. c. 6. v. 4. --- 9. ubi tamen, paroemiali potius locutione, accurata eis Legis observatio inculcabatur, quam velut in oculis et manibus gestare, nec unquam obtutum vel gressum ab iis removere iubebantur. Vide Francisc. Burmannum, Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 10. de Iudaeorum Vestitu. Sacras Hebraeorum Vestes quod attinet, quibus in Templo ministrare mos erat, Levit. c. 8. v. 7. 8. 9. Pontifici erant duplices. Aureae 8. et Albae 4. Illae dicebantur sic, non quod totae aurô constarent, vel omnes autô illusae ac interstinctae forent, sed quod qubusdam ex iis aurum varie intextum; reliquae autem coeteris eius vestibus ornatiores ac splendidiores erant: Tales fuêre, Femoralia, Tunica, Baltheus, Cidaris, Pallium, Ephod, Pectorale et Frontale, e quibus quatuor priores etiam reliquis Sacerdotibus communes erant: omnes ex lino purissimo ac pretiosissimo. Atque in sacro hoc ornatu ministrabat Pontifex quottidie in Sanctuario, iuxtaque eum Scerdotes suô ordine; neque sine his sacris operari ullatenus licebat: Imo ubi vel minimum ex iis deerat, Pontifex Defectus vestibus dicebatur habebaturque profanus. Istae, nempe Albae, quas Pontifex quoque habebat, quatuor erant, quatuor prioribus cognomines, Tunicae videl. Braccae, Cingulum, et Pileus seu Cidaris, atque e lino contextae. Quibus solus utebatur Pontifex, idque semel tantum in auno, cum piaculare Sacrum administraturus interius Adytum intraret: quô peractô, eas Vestes deponebat, sequente annô novas rursus accepturus, vide Exodi c. 28. et Levit. c. 16. v. 4. - - 32. Ubi hae Vestes fuerint reconditae, quisque illarum curam habuerit, diximus supra, in voce Vestiarium, item in Vestiarius: addam hîc quaedam de loco, tempore, et modo, illas gestandi. Et quidem, cum Ministeria universa, ex sortitione peragenda essent, conveniebant, iuxta Ephemeriarum vices, quôlibet summô mane in Liskat hagazith (locô, ad Templum, Synedrii Magni, ante eiusdem sessionis horam) et induebant ibi Vestes sacras, Sacerdotes illi omnes, qui Ephemeriae essent praesentis. Iam vero, ne Ministeria sacra turbarentur, si sunm cuiusque officium quisque non satis dignosceret, collocabantur illic in gyro universi illi, quos facile sic intuens Praefectus Sortium (munus in Templo celeberrimum) pro arbitratusuo, unum eorum aliquem seligebat, cuius pileum exuens statim induebat: in signum, ut in sortiendo is velut terminus esset. Dein consentiebant in numerum aliquem, tum Ministeriis diurnis integris, tum sortitioni idoneum, velut 60. 80. 100. 1000. plures paucioresque sortesque inibantur quatuor: Prima, de Altari cineribus aliterque purgando, eoque apparando et igne struendo; Secunda, de Immolationibus aliisque Sacrificiorum sollemnibus plerisque; Tertia, de Suffimentis; Quarta, de levandis membris Sacrificii in Altare. Tunc, dicente Praefectô Digitos extendite; per gyrum extendebat quisque digitum sive unum sive duos, sive etiam, ut quidam volunt, tres: sicque Praefectus ab eo, cuius pileum primo exuerat, incipiebat numerare, usque dum compleretur numerus, in quem consenserant Quô modô Sortibus rite peractis prodibant inde, sacris induti Vestibus, ad munera obeunda sic sorte designati, coeteri autem Sacerdotes vestibus illis ab Aedituis exuebantur, sic ut eis earum nulla relinqueretur, praeter Femoralia, idque tantum usque dum vestes profanas essent induti; Tum enim et Femoralia sacra eis exnebant, vestesque cunctas arcis suis restituebant, qui huic rei praeerant modo memorati. Fuit vero sacrarum illarum vestium usus non nisi intra Templum, quod multis probat Seldenus: Unde et cineres elaturus Sacerdos, exuere vestes sacras, aliasque induere, iubetur Levitic. c. 6. v. 10. et 11. et cum e Sancto in Atrium exterius Sacerdotes egrediebantur, vestes suas, in quibus ministraverant, ibi reponere atque aliis vestibus sese induere sicque accedere, ubi Populus erat, tenebantur. Ezech. c. 42. v. 14. Quoties autem sacris induerentur, prius lavabant sese in Templo: Unde, tum quod stantes ac nudis pedibus rem divinam facerent, tum quod tenui linô vestiti erant, quod saepius de die ponere ac sumere necesse erat, dum identidem lavare vel ministerium mutare opus habebant, frequentibus morbis obnoxii fuêre. Interim casu extraordinariô et necessitate ingruente, sacris Vestibus indutis extra Templum prodire licebat, quod tamen raro fiebat: ut de Iaddo Pontifice summo, cum toto Sacerdotum comitatu, obviam procedente Alexandro M. Hierosolymam venienti apud Iosephum, legimus. Addendum et hoc, licuisse Sacerdotibus Ministerii sui die totô Sacras gestare Vestes, exceptô cingulô, quod cum singulare quid esset et sacrum reliquarum retinaculum, non nisi in ipso Ministerii actu, sumere fas erat, etc. Vide Ioh. Seldenum, de Synedriis Veter. Hebraeorum, l. 3. c. 11. ex Hebraeis Doctoribus, Maimonide inprimis Kalach, Celi hammikdasch, egregie hac de re disserentem. Hactenus de Vestibus. Partes in iis tres fuêre, τὸ ςτόμα ut Graeci vocant, Latinis summa ora, quae circa collum, et humeros haerebat: ἡπέζα, extrema vel ultima ora, quam ultimam fimbriam appellat Trebellium in Zenobia, c. 30. et medium, quod zona comprehendebatur in tunicis et aliis id genus vestibus, quae cinctuis erant; aut fibulis adstringebatur, ut in palliis, chlamy. dibus, et aliis id genus amictus; qua de re vide Salmas. ad Trebellium, d. l. et de ornamentis harum omnium hic passim. Earundum apud Romanos colores enumerat Nonius, Cymatilem, aut Marinum, Molochinum, Impluviatum, eos qui erant a Calta et Croco, Citrium, Ferrugineum, Ostrinum, Luteum, Violaceum, Pullum, Anthracinum etc. Albus, et Candens, laetitiae indicium, Pullus ac Niger, funeribus ac luctui congruebat, vide Laur. Pignorium, Comm. dle Servis, Thom. Dempster.Paralipom. ad Rosin. passim, imprimis ad l. 5. c. 31. praeter Auctores supra laudatos: quibus adicere liceat Ovidium, de Arte amandi, l. 3. v. 169. s.Quid de Veste loquar? Non iam, segmenta, requiro:Nec quae bis Tyriô murice lana rubes.Cum tot prodierint pretiô leviore colores:Quis furor est, census corpore ferre suô?Aeris ecce color, tum cum sine nubibus aer,Nec tepidus pluvias concitat Auster aquas.Ecce tibi fimilis, qui quondam Phryxon et HellenDiceris Inois eripuisse dolis.Hic undas imitatus, habet quoque nomen ab undis:Crediderim Nymphas hâc ego veste tegi.Ille crocum simulat, croceô velatur amictu,Roscida luciferos cum Dea iungit equos.Hic Paphias myrtos: hic purpureas amethystos:Albentesve rosas, Threiciamve gruem.Nec glandes. Amarylli, tuae, nec amygdala desunt:Et sua velleribus nomina cera dedit.Versicolores vero vestes Lenonum ac Meretricum erant, ut supra diximus: de Coloribus Vestium, quibus personae Comicae olim pro ratione aetatis, officii, sexus usae, vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 1. c. 13. adde quae de Coloriis retro dicta. De rugis Vestium, vide itidem supra. Ut vero pateat, quantus fuerit Romae mulierum in vestitu luxus, etiam nondum subactâ Asiâ, nondum Orbis spoliis ac peregrinis delitiis bellicosâ Martis gente emollitâ, placet ista Senis Plautini in Epidico Actu 2. sc. 2. v. 38. s. subiungere:EP. Sed vestita, aurata, ornata, ut lepide! ut concinne! utnove!PE. Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?impluviatam? ut istae faciunt vestimentis nomina.EP. Utin' impluvium induta eat? PE. Quid autem istuc mirabile?Quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.At tributus cum imperatus est, negant pendi potesse.Illis, quibus tributus maior penditur, pendi potest.Quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova:Tunicam rallam, tunicam spissam, linteolaum caesicium.Indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,Supparum, aut subminiam, ricam, basilicum, aut exoticum,Cumatile, aut plumatile, cerinum aut melmum, gerrae maximae,Cani quoque etiam ademptum'st nomen. EP. Qui? PE. Vocant Laconicum.Haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viri.Sed et Artificum catalogum, quorum industriam laslavit Vestiaria haec prurigo, videmus ex eiusdem Aulularia, Actu 3. Sc. 5. v. 33. s.Sed hoc etiam pulchrum est, praequam ubi sumptus petunt,Stat sullo, Phrygio, aurifex, lanarius,Caupones, patagiarii, indusarii,Flammearii, violarii, carinarii,Aut manularii, aut murobathrarii,Propolae, lintenoes, calceolarii,Sedentarii sutores, diabathrarii,Solearii adstant, adstant molochinarii,Petunt fullones, sarcinatores petunt,Strophiarii adstant, adstant semizonarii;Iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt.Trecenti cum stant phylacistae in atriis,Textores, limbolaril, arcularii ducuntur: daturAes. Iamque hos absolutos censeas,Cum incedunt infectores crocotarii,Aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat;Quae omnia explicata habes, apud laudatum Ferrarium, ubi supra, Part. prior. l. 3. c. 20. et 21. Vide quoque, voce Femina. Coeterum omnis vestis apud Graecos aut ἐπίβλημα, aut ἔνδυμα, aut amictui aut indutui fuit. Et quidem tunicae omnes ενδύματα dicebantur et indutui erant, quae ad corpus pressule haerentes indutu illud comprehendebant. Ε᾿πιβλήματα vero, quae et πριβλήματα, palliorum omne genus, quod coeteris vestibus circumiecta et superiecta vagô et liberô discursu eas ambirent: amictus et amicula quoque hinc Latinis dicta. Vide Salmas. ad Pallium Tertulliani, c. 4. Texebantur autem antiquitus, imo et sequenti aevô apud frugaliores, a feminis, matribus nempe, sororibus, cognatis, ut de Alexandro M. ex Curtio notum. Hinc Statius l. 9. Theb. v. 691. ubi de Parthenopaeo,Lucentesque aurô tunicas (hoc neverat unumMater opus) tenui collectus in ilia viclô.Quam in rem, vide plura apud Casaubon. ad Suetonii Aug. c. 73. ut et aliquid supra voce Oecus. Iisque intexebantur historiae, effigies, carmina, aliaque monumenta, uti pluribus docet Barthius in Saperstitionum Commentariis. Vide quoque Plinium passim, inprimis, l. 8. c. 48. ubi et de acu pingendi vestes arte, de qua aliquid supra iam diximus, ubi de Phrygionibus; nec non, ubi de Plaumariis, et Polymitariis. Textae porro aliae quottidianae erant, aliae pretiosae, quae premebantur ponderibus ac tormentis, ut splenderent, et in arca condebantur servabanturque, festivis tantum diebus et sollemnitatibus inde promendae ac sumendae. Seneca, de Tranquill. Animi c. 1. Non ex arcula prolata vestis, non ponderibus aut tormentis splendere cogentibus pressa. Vide quoque supra, ubi de Cataclistis. Erantque vel singulares, Graecis μοναχαὶ, vel in synthesi struebantur certôque numerô secundum species inter se iungebantur ac componebantur:septenae autem vestes eiusdem coloris, facturae et materiae synthesiu unam constituebant, ut septem tunicae subsericae coloriae, septem purpureae, septem pallia aurô sparsa etc. Vide supra, voce Synthesis. Quo vero odore redderentur commendabiles, baccar, heliochrysum, saliunca, poma etiam aurea interponebantur, uti ex Plinio passim discimus. Sic cum usus poscebat, depromebantur, et unguentis nonnumquam insuper odoribusque perfundebantur, cuiusmodi vestes τεθυωμένας dictas, docet Salmas. ad Solin. p. 952. Induebantur autem, vel numquam deponendae, id quod in Elensiniis Sacris observatum, ubi, quam quis, dum intiaretur, vestem gestâsset, eam non prius exuebat, quam victa rempore omnino inutilis esset facta, Cael. Rhodig. l. 16. c. 9. Vel deponendae, cum exercitia, balnea, somnus, suaderent. Quibus defuncti vel resumebant, et cum detritae aliquantum essent, interpolabant: vel novis mutabant quottidie, uti Nero, et Heliograbalus, quos unâ veste bis numquam usos fuisse, legimus. Pertinent huc, quae de more adducendi vestes affert Casaubonus ad Suetonii Aug. c. 28. ubi et Graecorum verba καθέλκεςθαι et ἀνέλκεςθαι, in hac re usitata, explicat pluribus. Mutabant autem vestes prisci non solum, quoties nova veterem excludebat, uti loquitur Aurelianus apud Vopiscum: sed et in amicorum ac propinquorum periculis, Liv. l. 5. c. 20. In iudicio quoque non rei solum, verum ctiam cognati, affines, liberti et familiares eorum, pro more veteri, vestem mutare capillumque submittere consuerverunt, Venul. l. 39. ff. dle iniur. qua de re plura apud Iac. Raevardum, Varior. l. 3. c. 6. Sed. et Vestes commutare milites iussit Chares, qui, cum vehementissima ingruisset tempestas, couspicatus milites vestimentis parcere, mandavit ut ea inter se commutarent: quô factô cum singuli alienarum vestium nullam rationem haberent, promptius id, quod imperatum fuerat, exsequebantur, apud Polyaenum, l. 3. Ut de mutatione illa, quâ captivae bellô feminae, cum ad Israelitarum coniugium et sacra transirent, inter alios ritus, utebantur olim, deque mundatione earum ceremoniali in V. T. in praesens nil addam. At mulieribus vestis cum virili, et viceversa commutatio, sub mortis poena, in Sacris vetita; idoloatris quippe in usu, vide supra Venus et infra quaedam. Etiam patriae vestis cum peregrinâ permuratio, quippe cum morum ruina coniuncta, malum semper omen, et imitatio haec servitutis prodromus non vane creditus, uti ex sacris Scriptoribusprofanisque, et experientia quottidiana, liquet affatim. Ut et haec addam, excutiebant Hebraei veftem, cum significare vellent hôc ritu et ominari imprecarique, aliquem a Deo suis bonis excussum iri, uti de Nehemia legimus in comcione vestis gremium excutiente, adversus eos, qui aes alienum fratribus remittere nollent, c. 5. v. 13. Timidiores, honoratiorem aliquem compellaturi, tangebant. Statius, l. 2. Sylv. 1. v. 197.---- timide primum vestigia iungitAccessu lacitô summosque lacessit amictus:ubi Barthium vide. Lugentes scindebant, de quo more idem passim, inprimis ad v. 171. eiusdem carminis, ubi plurimos in eam rem Auctores citat. Etiam in omni gravi commorione lacerabant, uti videre est apud Casaubon. ad Suetonii Aug. c. 52. Vide quoque supra, ubi de Luctu Veter. Aliô fine discidit vestem suam Traianus, pro obligandis videl. militum suorum vulneribus, bellô contra Decebalum Dacorum Regem apud Dionem Nicaeum. Sed et caedebantur vestes, interdum pro corporibus, Sic Artaxerxes Mnemon Ducibus, si quid deliquissent, ignominiae locô detractas vestes, flagellari iussisse, legitur, apud Plut. in Apophthegm. quod hodieque in Principum filiis obtinere, notum. Et praescindebantur. Sic toga, abscissis laciniis deformis, ignominiae causâ sumi iussa, occurrit apud Val. Maximum, l. 2. c. 7. cuius moris vestigium quoque 2. Sam. c. 10. v. 4. ubi de Legatis Davidis Regis ad Channunem Hammonitarum Regem missis. Gravius id, quod Draconem Atheniensium Legislatorem, cum in Aegina insul. in Theatro sederet, vestium iniectu necatum legimus, apud Zuingerum, Theatrô Hum. Vitae p. 1141. Nec omittendum, quod apud eundem Vestes sepeliri interdum cum mortuis consuevisse, apud Germanos veteres inprimis, exstat, ex Alex. Neapolitano, Genialium Dier. l. 3. c. 2. Certe solitos etiam Italos olim efferri honestissimâ veste, notum ex Iuvenali, Sat. 3. v. 171.Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in quaNemo togam sumit, nisi mortuusNec hos solum, sed vulgo etiam Graecos Latinosque in more habuisse, ut comptiores efferrentur, quam vixissent, fuissequs καλῶν ενταφίων studiossimos, Casaubonus docet, ad Cimonem Nepotis c. 4. Sic in purpurâ Romae Censores, praetextâ Magistratus, Graeci palliatos funerari mos, uti videre est apud Lipsium, Elect. l. 1. c. 5. Manutium 3. Quaest. 1. Alios. etc. Ne intactae plane discedant Vestes Militares, dicam verbô, eas sub salarlo non fuisse comprehensas, ut a quo distinguuntur, apud Vopisc. in Probo, c. 5. et in Cod. Theodos. in quo diversi habentur tituli de Erogat. milit. annonae et de Veste mil. Illarum frequens inspectio, inter praecipuas prudentis Ducis curas, commendatur Vulcatio Gallicano in Avidio Cassio, c. 6. ubi illum septimô quôque die; Capitolino in Maximino, c. 10. ubi quottidie; in Gordiano, III. c. 28. ubi semper, id cum fecisse, adnotant, vide Casaubon. Not. ad Vulcatium, loc. cit. Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 7. ubi de praecepro illo huius Imperatoris oeconomico supra iam laudato, Vestis nova vestem veterem excludat. Militibus vero interdum et inter dona Vestes fuêre, uti refert in Alexandro Seu. Lampridius, et diximus supra, ubi de Praemils eorum, qui in Veterib. Certaminibus victores fuêre. Sed et rubram vestem in Ducis tabernaculo erectam, apud Poenos, et in castris Annibalis proelii signum fuisse, habes apud Alexandrum Neapolit. Genialium Dierum l. 4. c. 2. Apud Lacedaemonios verocôdem colore militum vestis tincta, ut alibi dictum etc. Plura hîc passim. Addo saltem, de ritu veterum Christianorum, qui baptizandos totô penitus corpore nudabant, postmodum illos veste candidâ induebant, usque ad Bernhardi tempora in Ecclesia Latina observato; deque ordine vestium, quô primum indusium, tum subuculam cum subligaculis seu fermoralibus, tertio stolam, quarto pallium, sumebant Veteres, varia reperiri, apud Vossium, de Baptismo, Disput. 1. thes. 6. 7. et 8. Heinsium, in Aristarch. c. 30. Lud. de Dieu, cui ἐπενδύτης Ioann. c. 21. v. 7. ubi de Petro, vestis fuit inter indusium et stolam media, et Ioh. Casp. Suicerum, Thes. Eccles. in vocibus Α᾿πέκδυσις, Ε῎νδυμα, Ε᾿ςθὴς, alibi: qui postremus, etiam Festi duplici, Depositionis scil. sacrarum Vestium et Zonae B. Virginis, quae Graeci Καταθέσια vocârint, et 2. Iunii ac 31. Augusti celebraverint, meminit, voce Καταθέσιον. Ab hominibus ad Gentilium Deos ut transeam, et illis sua velamenta ac amicula vestesque, quibus induerentur ac ornarentur, fuisse legimus passim. Lactant. l. 2. c. 4. Ergo his ludicris et ornatis et grandibus puppis et unguenta et tura et odores inserunt. His opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officiô dentium; his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus velaminis nullus est. Notanrer pretiosa, plerumque enim talia haec vestimenta fuêre, ac πάσαις ταῖς τολυτελείαις ἃς πλοῦτος χορηγεῖ. ut Philo loquitur in Decalogi explic. onerata. Quam insaniam idem Lactantius pluribus traducit ibid. c. 7. et l. 6. c. 13. Arnob, adv. Gentes, l. 6. Alii. Imo Caligulae simulacrum, quod in templosiabat aureum iconicum, amiciri quottidie solitum veste, quali ipse uteretur, Sueton. in eo, c. 22. narrat. Vide plura apud Desid. Heraldum, Animadversionibus Arnobianis d. l.Varia Vestium genera.α. Accubitales Vesies. β. Aesculapii Vestis, utpote Dii Graecanici, Pallium fuit et Crepidae, apud Q. Flor. Tertullian. l. de Pallio. γ. Aestivae Vestes, supra. δ. Alba, heroum, Imperarorum, et Phoebeiorum Antistitum etc. fuit. Vide Barthium, Adversar. l. 43. c. 3. et Animadversion. Papinianis ad l. 1. Achilleid. v. 11. ut et supra. ε. Alethina, ex Graec. Α᾿ληθινὴ, quasi vera verique coloris, dicta est, purpura Imperatorum, quam purpuram principalem, et sacrum muricem et purpuram veri luminis, quoque Auctoribus, dici, observavit Salmasius. Purpureum enim colorem, per excellentiam, verum dixêre: Unde Chlamydes veri luminis Trebellius habet, c. 17. et Graeci ἀληθινον χρῶμα de purpura dixêre. Vide Octav. Ferrarium. de Re Vestiar. Part. 1. l. 2. c. 10. ξ. Ampla, pro molli, exprobrata Romanis, a Cicerone, Catilinar. 2. et Persis a Manilio. Vide Barthium ad l. 7. Theb. v. 658. η. Α῎σημος, vide supra Asema. θ. Assyria Vestis, eadem cum Serica et Medica, vide infra. l. Aurata Vestis, Ministrorum in conviviis, apud Romanos memoratur Lampridio in Alexandro Seu. c. 34. ubi earum usum hunc Imperatorem sustulisse, ait. κ.. Aureae Vestes, apud Hebraeos dictae sunt, vestes Sacerdotales 8. quarum quatuor cum Sacerdotum vulgo Pontifex communes habuit, quibus opponebantur Albae dictae quatuor, quibus soli Pontifici, idque quotannis tantum semel, uti fas erat. Sed de his, vide supra. Eriam, extra sacrum usum, Veteres olim iam Vestes aurô intexere variisque picturis exornare consuevêre, uti docet Virg. l. 1. Aen. Cydonius, Orat. de contemn. morte etc. Hinc inter Atheniensium quoque Vestiarias Leges fuit, quae Meretricibus auri in Vestibus usu interdiceret. In luctu tamen, nec in Graecia, nec Romae, aurum Matronae gestabant. Ioh. Meursius in Lycophr. λ. Balnearis Vestis, Laena fuit hieme, aestate Lacerna. Lamprid. in Severo, c. 42. apud Octavium Ferrarium, de Re Vest. Part. 2. l. 1. c. 9. μ. Baptizatorum in vetere Ecclesia, Vestes albae erant; symobolum lucis per S. Baptismum acceptae. Unde Dionysio Areopagitae φωτοειδεῖς dictae sunt. Casaubonus, Exercit, 16. v. Bombycina, eadem cum Serica. ξ. Candida Vestis, apud Veteres Regia pariret et Sacerdotalis fuit: Graec. λαμπρὰ, a fullone candens. Ab eadem, apud Romanos Candidati. ο. Cea Vestis, vide supra, ubi de hac Insul. π. Christianorum Vestes, pro aetate, dignitate, personis et conditione diversae, occurrunt apud Clementem, in Paedagogo, l. 3. c. 11. ubi albam Christianos maxime decere, addit. Vide et supra ubi de Ascetis et Monachis. ρ. Cirrata, apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 8. Vide supra. Hinc Bicirris, ἡ δίκροσος, Salmasio, ad Solin. p. 186. σ. Citrosa,ἡ ςθυώδης apud Naevium, de qua multa habes apud Salmas. ibid. p. 952. et seqq. vide quoque hîc, ubi de Thya arbore. τ. Clavata, Festo clavis intertexta, cui Recta opposita. Cum enim Cives Romani omnes tunicâ uterentur, factum est, ut Tunica Ordines distinxerit: Nam Senatores et Equites clavatam induerunt; Plebs sine clavis seu rectam. Vide, supra in voce Clavus. v. Coa, seu serica aut bombycina, ea dem cum pellucida: iam Plinii aetate viris promiscuo gestata. Eius crebra apud Poetas mentio. Vide Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 31. et Octav. Ferratium, de Re Vest. l. 1. c. 20. φ. Cenatoria, in hieme Laena, aestate Synthesis erat. Ferrarius, Part. 2. l. 1. c. 9. Servorum vero erat, sine veste exteriore, tunicatos et cinctos, vel etiam linteô succinctos, ministrare, Sueton. Calig c. 26. Esseni tamen, quod servitutem contra ius Naturae introductam dicerent, liberorum operâ usi, caverunt ne ullam habitus ser vilis speciem inter ministrandum praeberent: ac propterea discincti et demissis vestimentorum alis in cenationem soliti sunt ingredi, teste Philone. χ. Cointisa, vide supra. ψ. Communi. Romanorum Vestimenta, ut Ulpianus habet, fuêre quibus promiscue Mulier cum Viro utebatur. Ut primis temporibus Toga fuit, Rosin. l. 5. c. 31. dein Paenula, etc. Apud Stoicos Tribonium. ω. Conchyliata, a purpurea diversa, de qua multa Salmas. ad Pallium Tertulliani, c. 5. aa. Corticea, Massagetarum fuit, apud Strabonem, Geogr. l. 3. Imo non alia primis hominibus tegumenta fuisse, successisse dein pelles, textilia demum, creditum olim. Arnob. adv. Gentes, l. 2. Quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, posiquam vestis excogitata est textilis. Et Lucretius, l. 5. v. 951.Nec dum res igni scibant tractare nec uti,Pellibus, et spoliis corpus vestire serarum.Sed nemora atque cavos montis silvasque colebant,Et frutices inter condebant squalida membra,Verbera ventorum vitare, imbresque coacti.Vide quoque Caspar. Barthium, ad Statium, l. 2. Theb. v. 276. ssss. Cotonina Vestis, Calecutensibus in frequenti est usu, Aloisius Cadamustus, Navigat. c. 58. γγ. Crusta, cuius trama erat purpurea, subtemen aliô colore infectum, privatis quoque permissa, sic tamen ut Scenicae et Mimae eâ abstinere iuberentur, indigitatur leg. 11. Cod. Theodos. de Scenicis. Vide Salmas. ad Claudium Pollionis. c. 17. δδ. Cucullata, quae cum cucullo, mixtum genus vestis erat, pallioli simul et tunicae usum praebens, de qua vide eundem, Not. ad Vopisc. Bonosô, c. 15. nec non supra suô locô. εε. Cultellata, vide supra. ζζ. Deorum statuae suas quoque Vestes habuêre, quibus qui illos induerent, Vestitores sunt appellati. Erant autem albae seu candentes. ηη. Διάχρυσος, aureô subtemine picta, vide eundem ad Alexandr. Lampridii. c. 41. θθ. Domestica Vestis, priscis Romanis, non alia a forensi fuit, Toga nempe: Varro, de Vita Pop. Rom. apud Nonium. Postea alia domestica, forensis alia, Sueton. Vitelliô, c. 8. Et quidem Manutius domesticam Vestem Lacernam fuisse suspicatur; Ferrarius vero, domi tantum tunicam fuisse adhibitam existimat: sic tamen, ut hieme plures tunicas usurparent, quod de Augusto, apud Suetonium, legimus. μ. Duplex, quae instratui simul et amictui erat, ut pallium, toga etc. Item quae et pallii et tunicae vicem simul exhibebat, ut exomis servorum. Etiam, quibus altera subest, ut pallium laneum sericeô pannô duplicarum. Item quae tam fusa et ampla, ut in gerendo duplicari possit, quales διπλοΐδες Graecorum, quod primus duplicâsse seu duplicatum gessisse Diogenes, an Crates, legitur. Vide Salmas. ad Pallium Tertull. c. 5. κκ. Ε᾿πίσημος, signis vel clavis intexta: qui si aurei essent, χρυσόσημος, et χρυσῷκατάπαςτος dicebatur. Vide Salmas. ad Alexandr. Lampridii, c. 41. λλ. Equestris Vestis, ἱππικὴ ἐςθὴς, memorata Dioni, ubi de Severo, l. 74. eadem cum Militari sive Imperatorio fuit Paludamento. Alias Equitum Roman. Tunicas angusti illustrabant clavi: qui vero inter illos insigniores erant, dicti Illustres, non minus ac Senatores ius lati clavi habuêre. Ferrarius, l. 3. c. 14. μμ. Exigua, humilis dicta et arcta, apud Spartian. in Severo Imp. c. 19. ubi Salmas. vide. νν. Familiaris, dicta est Ulpiano, quâ ad familiam vestiendam usi Romani: Ut sagum, tunica, paenula, linteum, stragulum etc. ξξ. Ferro inviolabilis, occurrit apud Plinium, l. 8. c. 48. οο. Fimbriata, vide supra, ubi de Fimbriis. ππ. Flascilones, vide supra. ρρ. Florida, fiebat e lana Earinatum ovium: Cuiusmodi vestes Graeca in consuetudine fuisse, restatur constitutio Syracusanorum, quae earum usu penitus interdicebat: et Lex Atheniensium, quâ scorta iubebantur ἀνθινὰ φορεῖν. Mollitiei enim suspicione non carebant, unde Liber quoque iis indutus fuit. Interim et Reges Persarum Floridisusi leguntur, et Tunica picta, Romanorum eadem cum Veste florida nonnullis esse videtur, Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 31. Ferrarius et varias et versicolores etiam appellaras vult easque mulierum proprias. Hinc apud Coos Sacerdos Herculis, femineam vestem indutus, sacra fecisse, legitur apud Plut. in Problem. Gr. eo quod Hercules Alciopi filiam ducens floridam vestem induerit. Interim et a viris aliquando, maxime in pompa ac triumpho, usurpats fuisse, ostendit ex Dione, l. 59. ubi de Caligula sine victoria triumphante: Part. 1. l. 3. c. 22. σσ. Forensis apud Romanos, quae in Foro, seu foris adhibebatur, dicta est: Cuiusmodi fuêre Toga, Lacerna ac Paenula. Idem, l. 1. c. 27. ττ. Fractilata, vide supra. υυ. Frepata, vide supra stidem. φφ. Graecorum, Pallium fuit et Crepidae. χχ Gunna, vide supra. ψψ. Herbida, cuius mentio apud Cyprian. lib. de discipl. et hab. virg. a colore videtur appellata. Vide Dempster. l. 5. c. 31. ωω. Hiberna, memoratur Pollioni, in Saturnino, c. 23. XXX. Tyrann. ubi hunc mittes cum sagis byeme gravibus, aestate perlucidis, accumbere iussisse, ait. Vide Casaubon. ad August. Suetonii c. 82. ααα. Holoserica, vide suô locô. sss. Holovera, non alia quam ὁλοπόρφυρος, Ferrario, i. e. tota purpurea, in qua videl. et stamen et trama purpurea esset. Eius usu privatis interdictum. Vide eum, Part. 1. l. 2. c. 10. γγγ. Inconsutilis CHRISTI Vestis, Tunica fuit, diversô a textura vulgata artificiô confecta, Isac. Casaubono, Exercit. 16. §. 84. δδδ. Initiatorum in Eleusiniis sacris, postquam usu iam detrita esset, Cereri et Proserpinae consecrabatur ex Lege. Non autem eas, nisi longô iam usu tritas ac laceras, deponebant. Cum vero consecrabant eas, priusquam suspenderent, lacerabant, ac scindebant, ne quis in suum susum convertere posset, Hesych. Nonnullos ad infantum sibi fascias illas reservâsse, docet Interpr. Aristophanis Plut. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 1. tit. 1. εεε. Insignis, apud Lampridium in Alexandro Seu. c. 33. eadem cum Graecorum ἐπισήμῳ vide Salmas. ad locum. ζζζ. ex Iunco, vide supra. ηηη. Iusta, apud Tertullian. Pall. c. 1. θθθ. Kirtellum, vide supra. ιιι. Lanea, vide supra. κκκ. Langedum, supra quoque. λλλ. Laqueata, supra itidem. μμμ. Liberi Patris, florida fuit. ννν. Linea, Sacerdotum fuit, non solum apud Hebraeos, verum etiam Aegyptios, aliosque, ut visum suô locô. ζζζ. Ludiaria, in Glossis Isidori, Histrionis tunica est, de qua vide Salmas. ad Pollionem inGallienis, c. 3. οοο. Lugubris, secundum quosdam nigri solum coloris fuit: Licetus vero Veteres indumentis funeralibus tres colores dedisse observavit, purpureum, album et atrum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 12. Curopalata, de offic. Constant. auctor est, Patre Imperatoris mortuô vel Matre vel Uxore, aut aliquô e liberis vel nepotibus, Imperatorem alba vestimenta gestare, quandiu voluerit: deinde citrina assumere sine limbis et pretiosis praetexturis, postea uti consuevisse vestibus λαμπραῖς, h. e. rediisse ad sollemnia et cultum assumpsisse splendidum acvirentem, qualis Imperatorum esse solebat. πππ. Manicata, vide supra. ρρρ. Margaricis cooperta, Graec. καταμάργαρος πέπλος. Vide Salmas. ad Solin. σσσ. S. Mariae Pestis, in L. Longobard. l. 2. tit. 37. §. 1. 2. velum est Sanctimonalium, Car. du Fresne, Glossar. τττ. Medica, vide infra. υυυ. Mensale, vide supra. φφφ. Meretricia, apud Romanos, ultimis temporibus Toga fuit. Unde ad Ulpianum ff. de iniur. notant Iureconsulti Matronas a Meretricibus habitu discretas, quôd illae stolâ, i. e. tunicâ talari assutâ institâ et Pallâ uterentur; At Prostibula brevibus tunicis ad instar virilium et Togâ cogerentur uti. Ferrarius, Part. 1. l. 3. c. 23. Apud Athenienses floridas gestâsse Scorta, diximus supra. χχχ. Militaria Vestimenta, apud Graecos romanosque fuêre, Chlamys, Sagum, Paludamentum. Nam Tunica communis etiam paganis fnit. Hinc, sicut Toga pacis, sic Chlamys belli fuit insigne. Philostratus, l. 5. c. 45. κλαμύδος ἠράςθη καὶ ςτρατιώτου βίον, Chlamydem et militarem vitam adamavit. Vide Octav. Ferrarium, Part. 2. l. 3. c. 1. ψψψ. Mortuis, cum sepeliebantur, apud Graecos Romanosque, Vestes fuisse additas, discimus ex Leg. XII. Tabb. Iis enim Decemviri funerum impensis modum praescribentes. ne plus quam tria ricinia seu tres Vestes cum mortuo conderentur urerenturve, Sancivêre. Similis apud Athenienses Lex fuit, a Solonelata. Vide Iust. Lipsium, Quaest. Epistol. l. 4. Ep. 7. de sudario cui CHRISTI Lazarique cadver involutum, dictum retro. ωωω. Muliebria Vestimenta Ulpiano dicuntur, quae Matrisfamiliâs caulâ parata sunt, sicut iis Vir non facile sine vituperatione uti possit: Veluti Stolae, Pallae, Tunicae, Capitia, Zonae, Mitrae, Plagulae, Paenulae. Vide Rosin. Antiqq. l. 5. c. 31. Longe plura recenset muliebris luxus censuram agens Plautinus senex, Epidicô, Actu 2. Sc. 2. v. 38. ut vidimus: de Peplo et Theristro, vide suis locis. Muliebrem vestem Lycios olim, in luctu sumpsisse, ut deformitate cultus commoniti, maturius maerorem proicerent, refert Val. Max. l. 2. c. 6. ex. 13. Sicut contra virilem in bello adhibuit Zenobia. apud Treb. Pollionem, in XXX. Tyran, c. 30. et Puella Aurelian. in Histor. Gall. αααα. Multitia, Iuvenali, Sat. 11. v. 186. memorata, muliebre vestimenti genus subtile fuit ac pellucens. Vopisc. in Aurelian. c. 12. Multitiarum Virilium meminit; sed id ipsum, quod addit, vir ilium, denotat proprie sequioris sexus haec vestimenta, secutis temporibus, ut et Holoserica, a Viris quoque usurpata fuisse. Ferrarius, Part. 1. l. 1. c. 20. ββββ. Mutatoriae. γγγγ. Nexiles. δδδδ. Nigra Vestis, in luctu usitata. Iul. Paulus I Ctus, Receptarum Sentent. l. 2. c. 21. Qui luget, abstinere debet a conviviis, ornamentis et vesta alba. Verum in funebri Epulo atratis esse non licebat, ut pater ex Cicerone in Vatinium. Interim albam quoque, imo et purpuream Vestem, funeribus adhibitam, ex Liceto supra docuimus. Sed et Cereris, et sacrificantium Inferis, nigra fuit. Vide Casp. Barthium ad Statium, l. 4. Theb. v. 477. εεεε. Noctiluca, vide supra Picti. θθθθ. Olympionicarum, florida erat seu palmata, de qua vide Car. Paschalium. Coronar. l. 6. c. 7. ηηηη. Orale, supra. θθθθ. Ostensionalis, vide supra. ιιιι. Papaveraca, vide ibi. κκκκ. Ex Papyro, vide supra. λλλλ. Pastorum, vide Pastor. μμμμ. Pellucida Vestis erat serica seu bombycina; de qua diximus suô locô. νννν. Persarum Reginis vestiendis ornandisque singulas Urbes annuas solvisse portiones, earumque quasdam capitis, alias colli, nonnullas brachiorum, aliquas pedum ornamentis comparandis conficiendisque fuisse destinatas, legimus. Sic Herodotus, Aegypti Reginis magnae cuiusdam Urbis reditus pro calciario, cuius meminit, ICtus, L. Diariis 12. ff. de alim. legatis, assiguatos fuisse, memoriae prodidit. Olim quoque Parisiis Reginae zonarium solutum esse, Orleansius refert, l. ausp. Iurid. c. 11. ζζζζ. Perversa, memoratur Senecae, de Ira l. 1. c. 16. Et si perversa induenda Magistratui Vestis. Nam Magistratus, mortis sententiam laturus, deponere praetextam solebat, ut eam perversam indueret, i. e. partem eius floridiorem ac initidiorem introrsus verteret. Ferrarius, Parte 1. l. 2. c. 4. οοοο. Pexa, vide supra. ππππ. Phala, itidem. ρρρρ. Philosophica, Pallium, vel potius Tribonium. Vide supra. σσσσ. Φλοίνη Indorum, ex Phleo contexta, apud Herodotum, l. 3. Vide Salmas. ad Solin. p. 1004. et supra, in voce Phelos, item Scirpus. ττττ. Picta, vide supta. υυυυ. e Pilis camelorum, Iohannis Baptistae Vestus fuit, ut et veterum Christianorum, qui ad exercitia pietatis cilicia e pilis Camelorum contexta adhibuisse leguntur. Alia vero harum longe ratio fuit, ac earum, quibus Caspiorum Sacerdotes fuêre usi: cum cameli Caspiae mollitie lanae ipsos Milesios greges superarent, ut auctor est Aelianus, Histor. Animal. l. 17. c. 34. Vide Casaubon. Exercitat. 13. §. 6. ψψψψ. e Pinnae pilis confieri vestis solita, occurrit apud Procopium, de Aedif. Iustinian. Vide quoque supra, voce Pinna: ut et ubi de Papaveracis vestibus. χχχχ. Plexilis, prius erat, quam Textilis. Plectebantur autem ex restibus, ant vinculis tiliaccis, inter se nexis et plexis in retis modum. Item ex papyro et iunco, et ex materia fluminea, quam Graeci φλοῦν dixêre. Vide Salmas. ad Pallium Teriulliani, c. 3. et supra Lusitana. ωωωω. Plumata, vide supra. ααααα. Praelo subiecta ut splendesceret, memoratur passim. Seneca, de Tranquill. 1. Non ex arcula prolata vestis, non mille ponderibus aut tormentisspeldnere cogentibus pressa. Idem Togam sic pressam perlucentem appellat, Ep. 114. ubi Scricam aut bombycinam, minus bene interpretatur Lipsius. Privata Vestis, apud Capitolin. in Pio, c. 6. quae horminibus privatis domi solum usui erat, dicta est. βββββ. Prophetarum, villosa ac cilicina fuit, de qua vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte posterior. l. 1. c. 2. γγγγγ. Prytanica, alba fuit, de qua vide Iul. Caesarem Scaligerum, Poetir. l. 1. c. 21. δδδδδ. Pfeudoalethina, apud Cyrpianum, de Cana Domini (ut vulgo creditur) est purpureae speciem habens, vide Salmas. ad Claud. Pollionis, c. 17. εεεεε. Puerilia vestimenta Ulpiano sunt, quae ad nullum usum, nisi puerilem, pertinent. Ut Praetexta, Paenulae. etc. ζζζζζ. Pulla, in luctu adhibira est. unde Pullatorum Procerum meminit Iuvenalis, Sat. 3. v. 13. Vide Ferrarium, Part. 1. l. 1. c. 23. ηηηηη. Purpurea, Imperatorum fuit et Magistratuum; Matronarum item: Meretricibus vero earum usu interdictum. Vide supra in voce Purpura. Etiam inter Lugnbrium Vestium colores purpureum fuisse,ante dictum. θθθθθ. Quadrapola, it. Quadrata, vide supra suô locô. ιιιιι. Rasa, ibid. κκκκκ. Recta, Clavatae opposita, vide supra. λλλλλ. Repti, itid. μμμμμ. Roba quoque, ννννν. Roccus et Rochetum. ζζζζζ. Romana Vestus, Toga fuit cum calceis, stante Republicâ: hâcque liberi a servis distincti. Postmodum vero, Toga ex usu recessit, neque ullum post eas, in libero ac servili vestitu fuit discrimen, Octav. Ferrarius, l. 3. c. ult. Vide quoque in voce Toga. οοοοο. Rotunda, vide supra. πππππ. Rocundulum, itid. ρρρρρ. Rubra Herodis Iuvenis cuius meminit Iosephus, l. 14. c. 17. argumentum ut Casaubonus docet, dignitatis militaris aut elegantioris duntaxat cultus fuit, non vero Regii axiomatis: ut inde Baronius, purpureum potius, quam album, regium fuisse colorem, frustra probare satagat. Rufô tamen limbô Reges usos fuisse, Hieronymus scribit in c. 27. Matth. Vide Casaubonum ad Sueton, l. 1. c. 79. σσσσσ. Rucharium, vide supra, τττττ. Sacra Vestalium Vestis cum sacrificabant Suffibulum erat: Sacerdotis apud Coos Herculis florida: Aegyptiorum Sacerdotum e lino fuit. De Hebraeorum Vestibus sacris paulo fusius supra actum. υυυυυ. Sanguinei coloris, mortuis olim iniecta, in bello inprimis, vide Adrianum Behotium, Apophoret. l. 1. c. 14. et Barthium, Animadv. Papinianis, ad l. 5. Theb. v. 315. Alias candidis illi, utpote terum terrenarum Victores, ornati, ut vidimus. φφφφφ. Sarciles, vide supra. χχχχχ. Scaramanga itid. ψψψψψ. Scenicae Vestes, in Scenis adhibebantur: vide de iis pluribus agentem Iul. Caesar. Scaligerum, Poet. l. 1. c. 13. et seqq. ωωωωω. Sclavina, vide supra. αααααα. Scutulatae, vide supra. ββββββ. Secta itid.γγγγγγ. Senatoria, apud Romanos, Tunica fuit laticlavia: in luctu tamen angustô clavô erant contenti. Octav. Ferrarius, part. 1. l. 3. c. 12. Vide supra in voce Latus clavus. δδδδδδ. Serica et Subserica, vide supra in Serica. εεεεεε. Servilis, Colobinum fuit et Exomis. In conviviis ministrabant in fola Tunica eaque ferme linea et quidem succincti. Iidem penulati quoque et cucullati incessêre. Post Togas vero nullum in vestitu liberorum servorumque fuisse discrimen apud Romanos, docet Ferrarius, Parte I. l. 3. c. ultim. Ancillarum Vestis qualis fuerit, proditum non est. Verum cum Matronae stolâ et pallâ uterentur, facile est credere, utrâque Ancillis interdictum, atque ita Tunicâ breviori ad medium crus pertinente, nullâ institâ adsutâ, illas esse usas, qualem tunicam Meretriciam esse diximus, hoc tamen cum discrimine, quod hae togatae essent, illae tunicatae tantum. Idem, Part. 1. l. 3. c. 23. ξξξξξξ. Sigillata, vide supra, ηηηηηη. Sorcotium, itid. θθθθθθ. Soriculata, apud Plinium, d. l. ex spinae cuiusdam in Oriente lanugine confecta, ibid. ιιιιιι. Spatularia, supra. κκκκκκ. Stragula Vestis, aurô purpuâ depictâ, de qua vide Salmas. ad Pallium Tertulliani, c. 3. λλλλλλ. subserica, similiter. μμμμμμ. Subtile, vide supra, νννννν. Succa, itid. ζζζζζζ. Superpelliceum similiter, ut et Supparum, et Surcotium. At synthesina proprie, quae ad synthesin pertinebat, cui μοναχὴ opposita, i. e. singularis. Inde pretiosa, vide supra, voce Synthesis. οοοοοο. Tebennia, vestimenti genus rotundum ac clausum, vide supra in hac voce. ππππππ. Texturâ solâ confecta, vide supra, ubi de Texendi arte. ρρρρρρ. Tricliniaria Vestimenta, quorum mentionem facit Labeo ICtus, l. 20. ff. de opt. leg. apud Aufidium, l. 1. dicta sunt, quae ornando instruendoque Triclinio fuêre idonea, ut tapetes, aulaea, aliaque huius generis. Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 28. σσσσσσ. Trium phalis Vestis, vide supra, ubi de Tunica Palmata etc. ττττττ. Versicolor, quae et varia et florida, mulierum propria fuit: meretricum maxime et opulentarum. Artemidorus, l. 2. c. 3. Apud Coos sacerdos Herculis, quoties rem faceret divinam, eâdem, ut et Sponsi ibidem, fuêre induti, ut diximus supra, ubi de Floridis actum, vide quoque in voce Versicolor. Sed et viris istiusmodi, vestes, maxime in pompa ac triumpho fuisse adhibitas, discimus ex Dione, l. 59. ubi Caligulam, sine victoria trium phantem, amici ac socii εν ἑςθῆσιν ἀνθηραῖς, in Vestibus floridis, comitati leguntur: et l. 74. ubi, sub ingressum Severi in Urbem, hanc totam floribus et laureis coronatam, καὶ ἱματίοις ποικίλοις, ornatam fuisse, refert. υυυυυυ. Virgata, vide infra in voce hac.φφφφφφ. Virilia Ulpiano vestimenta dicuntur, quae ipsius Patrisfamiliâs causâ parata sunt: Togae et Tunicae, Palliola, Stragula, Amphitapa, Saga et similia. χχχχχχ. Vitrea Vestis, eadem cum Pellucida. ψψψψψψ. Undulata Vestis dicta est, cuius textura undas imitaretur, Plauto, Epidic. Actu 2. sc. 2. v. 49. Cumatilis: vide infra in voce Undulata. ωωωωωω. Urbana Romanorum Vestis Toga fuit: Unde Severum Imperatorem in urbem venientem, usque ad portam equô vectum et paludatum fuisse: ab ipsa vero porta, vestem urbanam i. e. Togam induisse, την` πολιτικὴν ἀλλαξάμενον, ait Dio. ααααααα. Xerampelina, apud Suidam voce Α᾿τραβατικὸν, Chlamys vocatur, a colore foliorum vitis arescentium, rufa scil. ex flavo et fusco temperato, etc. βββββββ. Xylina, vide infra. De Vestium vero speciebus, capitisque et pedum etiam integumentis, vide passim suis locis. De vocis notione, quatenus aulaeum notat, sacrarum aedium muris; vel pannum, altari aut circa altare appendi aptarique solitum, in Eccles. Roman. Vide Car. du Fresne, Glossar. et Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.